monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 203, 1
Semperviva frigida est, et non est utilis homini ad comedendum, quia pinguis naturae est. Nam si quis surdus in auribus est, ita quod auditu caret, lac feminae tollat quae masculum peperit, cum iam decem aut duodecim septimanae sunt quod filium suum genuit, et modicum de succo sempervivae lacti huic addat, et in aurem suam aut tres aut quatuor guttas de eodem modice mitti faciat, et hoc fieri semper permittat, et auditum recipiet.